[158] EPISTOLA LVIII.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO.

Tu solus es, Vir Doctissime, qui de negligentia mea in officio literarum quereris; neque sane injuria fateor. Loquutulejus enim sum apud alios amicos, quorum plerorumque nomina in meo aere habeo. Sed aequales sunt plerique, eoque ipso liberius cum illis confabulor . Tecum non ita audeo, ne infans habear. Soli itaque verecundiae id adscribi velim, non amoris defectui aut oblivioni. De professione oblata, quod mihi gratularis, gratiam habeo; at quid de illa futurum sit ignoro. Curatores vehementer negotium agunt, nescio quo meo merito, & mei non minus animose se opponunt, & nonnulli ex illis etiam aliunde advocata opera. Ego rem DEO committo, & pacato animo eventum expecto. Statutum mihi DEO inservire, in quacunque me statione collocabit: Ille mihi hunc animum conservabit, spero, & vires suppeditabit pro sua benevolentia. Non possum quin providentiam ipsius hac in re admirer & exosculer. Experior verissimum esse quod dicit Psaltes. volve viam tuam super Iehovam & spera in eo, & ipse sanet. Educet sicut lumen inscitam tuam. Ego non paucis, qui sunt in authoritate, dixi tuam operam inprimis isti Academiae esse necessariam, & hoc experientia teste comprobavi, quod ex illa ad vos nonnulli hac sola caussa moti concesserint, ut ex te Hebraica discerent accuratius. Misi ad UYTENBOGARDUM programma libelli quem ipsi dedicasti, & quod petebas illum monui. Expecto in proximam hebdomadam illius ad nos adventum, tum coram cum illo ea de re agam. Interea rogatum te velim, ut serio pergas, neque magnopere cures oblocutorum sermones. Fieri enim nequit ut omnibus placeant nostra, imo ut omnibus nos ipsi placeamus: quemadmodum neque nobis placent aliena omnia. Qui contradicit nostrae sententiae citra acerbitatem & calumniam & argumentis suam adstruere nititur, hunc ego etiam gratiam a nobis mereri arbitror. Nam datur occasio aut discendi, aut sententiam veram latius defendendi. Ita ego statuo, virum doctum alicubi aberrare posse, sed tum etiam errat declarare non exiguas esse caussas errandi, quo ipso eruditionem suam testatam facit doctioribus. Eruditionis palma in medio posita est, ad illam contendant ingenia eximia suis nixa viribus, modo ne sufflamine injecto aut objecto scandalo remorari cursum alterius moliantur, & ex ruina alieni nominis struem suae laudis facere per calumniam & maledicentiam. Ego id nunc saepe exoptavi, ut qui sinistrius de me sentiunt, vel verbulo indicarent quid desiderent, hoc impetrare vix ab uno potui. Mirum ni metuant plerique, si haeresin cominus in ejus assecla oppugnatum eant, ut ipsi quoque ab haeresi capiantur nacta non inidoneum defensorem. At ecce verecundus sum primo aditu, ubi illam detersi, vix finem facio loquacitatis. Tti.autem boni console, & me, quod facis, ama, te colentem unice. Vale cum bono DEO. Amsterd. IV. Kal. Apr. MDCIII.